Fundar 1201 Resultados para: amicitia Ionatas persecutionem Saul XIX Samuel XIX Samuel XIX: 1-24 Saule David percusserit David

  • pænitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte (Liber I Samuelis 15, 11)

  • cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et (Liber I Samuelis 15, 12)

  • dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini (Liber I Samuelis 15, 13)

  • et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus (Liber I Samuelis 15, 15)

  • dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere (Liber I Samuelis 15, 16)

  • et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci (Liber I Samuelis 15, 20)

  • dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia prævaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et obœdiens voci eorum (Liber I Samuelis 15, 24)

  • et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia projecisti sermonem Domini et projecit te Dominus ne sis rex super Israël (Liber I Samuelis 15, 26)

  • reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum (Liber I Samuelis 15, 31)

  • abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath (Liber I Samuelis 15, 34)

  • et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suæ verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum pænitebat quod constituisset regem Saul super Israël (Liber I Samuelis 15, 35)

  • dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego projecerim eum ne regnet super Israël imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis ejus mihi regem (Liber I Samuelis 16, 1)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina