Mosaico decorativo

Fundar 2042 Resultados para: Vocavit Deus

  • et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum ejus super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo (Liber I Regum 1, 47)

  • insuper et hæc locutus est benedictus Dominus Deus Israël qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis (Liber I Regum 1, 48)

  • juravit itaque rex Salomon per Dominum dicens hæc faciat mihi Deus et hæc addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc (Liber I Regum 2, 23)

  • misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei ædifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc (Liber I Regum 2, 36)

  • et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et prædixi tibi quacumque die egressus jeris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi (Liber I Regum 2, 42)

  • et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum (Liber I Regum 3, 7)

  • et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium (Liber I Regum 3, 11)

  • dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quæ est in litore maris (Liber I Regum 4, 29)

  • nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non est Satan neque occursus malus (Liber I Regum 5, 4)

  • et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Jachin similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen ejus Booz (Liber I Regum 7, 21)

  • et ait benedictus Dominus Deus Israël qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus ejus perfecit dicens (Liber I Regum 8, 15)

  • et ait Domine Deus Israël non est similis tui Deus in cælo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo (Liber I Regum 8, 23)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina