Fundar 2042 Resultados para: Vocavit Deus
quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo (Liber Deuteronomii 20, 4)
cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii (Liber Deuteronomii 20, 13)
absque mulieribus et infantibus jumentis et ceteris quæ in civitate sunt omnem prædam exercitui divides et comedes de spoliis hostium tuorum quæ Dominus Deus tuus dederit tibi (Liber Deuteronomii 20, 14)
sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Jebuseum sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 20, 17)
quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur cædis reus (Liber Deuteronomii 21, 1)
accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine ejus et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est judicetur (Liber Deuteronomii 21, 5)
si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris (Liber Deuteronomii 21, 10)
non permanebit cadaver ejus in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem (Liber Deuteronomii 21, 23)
et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam eo quod diligeret te (Liber Deuteronomii 23, 5)
quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat fœditatis nec derelinquat te (Liber Deuteronomii 23, 14)
sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 23, 20)
cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 23, 21)