Fundar 1201 Resultados para: Vobis
vos amici mei estis si feceritis quæ ego præcipio vobis (Evangelium secundum Ioannem 15, 14)
jam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus ejus vos autem dixi amicos quia omnia quæcumque audivi a Patre meo nota feci vobis (Evangelium secundum Ioannem 15, 15)
non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis (Evangelium secundum Ioannem 15, 16)
hæc mando vobis ut diligatis invicem (Evangelium secundum Ioannem 15, 17)
si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit (Evangelium secundum Ioannem 15, 18)
mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus major domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt (Evangelium secundum Ioannem 15, 20)
sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me (Evangelium secundum Ioannem 15, 21)
cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me (Evangelium secundum Ioannem 15, 26)
hæc locutus sum vobis ut non scandalizemini (Evangelium secundum Ioannem 16, 1)
sed hæc locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 4)
hæc autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis (Evangelium secundum Ioannem 16, 5)
sed quia hæc locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum (Evangelium secundum Ioannem 16, 6)