Mosaico decorativo

Fundar 1201 Resultados para: Vobis

  • et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 37, 6)

  • et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 37, 14)

  • tu ergo fili hominis hæc dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israël ut comedatis carnes et bibatis sanguinem (Prophetia Ezechielis 39, 17)

  • et comedetis adipem in saturitate et bibetis sanguinem in ebrietate de victima quam ego immolabo vobis (Prophetia Ezechielis 39, 19)

  • expletis autem diebus in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et quæ pro pace offerunt et placatus ero vobis ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 43, 27)

  • et dices ad exasperantem me domum Israël hæc dicit Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israël (Prophetia Ezechielis 44, 6)

  • hæc dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israël iniquitatem et rapinas intermittite et judicium et justitiam facite separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 45, 9)

  • statera justa et œphi justum et batus justus erit vobis (Prophetia Ezechielis 45, 10)

  • in primo mense quartadecima die mensis erit vobis paschæ sollemnitas septem diebus azyma comedentur (Prophetia Ezechielis 45, 21)

  • possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra hæc vobis in possessionem (Prophetia Ezechielis 47, 14)

  • et dividetis terram istam vobis per tribus Israël (Prophetia Ezechielis 47, 21)

  • et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israël vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël (Prophetia Ezechielis 47, 22)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina