Mosaico decorativo

Fundar 2185 Resultados para: Vir

  • porro David et universus Israël ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis (Liber I Paralipomenon 13, 8)

  • et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assæ carnis bubulæ et frixam oleo similam (Liber I Paralipomenon 16, 3)

  • quærite Dominum et virtutem ejus quærite faciem ejus semper (Liber I Paralipomenon 16, 11)

  • cepit ergo David mille quadrigas ejus et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi (Liber I Paralipomenon 18, 4)

  • supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium præberet Adadezer regi Suba sed et hujus percussit David viginti duo milia virorum (Liber I Paralipomenon 18, 5)

  • et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat (Liber I Paralipomenon 18, 6)

  • et constituit in Edom præsidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat (Liber I Paralipomenon 18, 13)

  • quod cum audisset David misit Joab et omnem exercitum virorum fortium (Liber I Paralipomenon 19, 8)

  • igitur Joab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israël et perrexit contra Syrum (Liber I Paralipomenon 19, 10)

  • confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet (Liber I Paralipomenon 19, 13)

  • deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israël numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Juda autem trecenta septuaginta milia bellatorum (Liber I Paralipomenon 21, 5)

  • misit ergo Dominus pestilentiam in Israël et ceciderunt de Israël septuaginta milia virorum (Liber I Paralipomenon 21, 14)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina