Fundar 156 Resultados para: Vie
qui dixerunt ei si hodie obœdieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus (Liber I Regum 12, 7)
mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi (Liber II Regum 4, 1)
et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam cæli servieruntque Baal (Liber II Regum 17, 16)
et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum (Liber II Regum 17, 17)
et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam (Liber II Regum 17, 33)
fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in præsentem diem (Liber II Regum 17, 41)
et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas (Liber II Regum 21, 21)
cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam (Liber I Paralipomenon 13, 9)
videntes autem servi Adadezer se ab Israël esse superatos transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon (Liber I Paralipomenon 19, 19)
igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes (Liber I Paralipomenon 25, 1)
si autem aversi fueritis et dereliqueritis justitias meas et præcepta mea quæ proposui vobis et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos (Liber II Paralipomenon 7, 19)
qui dixerunt ei si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore (Liber II Paralipomenon 10, 7)