Fundar 243 Resultados para: Victoria exercitus arma ducis

  • anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia et expugnare Tryfonem (Liber I Maccabaeorum 14, 1)

  • et munivit civitates Judææ et Bethsuram quæ erat in finibus Judææ ubi erant arma hostium antea et posuit illic præsidium viros judæos (Liber I Maccabaeorum 14, 33)

  • et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut constitueret præpositos super opera eorum et super regionem et super arma et super præsidia (Liber I Maccabaeorum 14, 42)

  • quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas (Liber I Maccabaeorum 15, 3)

  • Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quæ fabricata sunt et præsidia quæ struxisti quæ tenes maneant tibi (Liber I Maccabaeorum 15, 7)

  • anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone (Liber I Maccabaeorum 15, 10)

  • sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus (Liber I Maccabaeorum 15, 12)

  • et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum (Liber I Maccabaeorum 16, 5)

  • et cum inebriatus esset Simon et filii ejus surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios ejus et quosdam pueros ejus (Liber I Maccabaeorum 16, 16)

  • nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneæ consilio deceptus sacerdotis Naneæ (Liber II Maccabaeorum 1, 13)

  • apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea (Liber II Maccabaeorum 3, 25)

  • qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Judæis arma capere suis præcepit (Liber II Maccabaeorum 5, 25)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina