Fundar 405 Resultados para: Verus Principes
beata terra cujus rex nobilis est et cujus principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam (Liber Ecclesiastes 10, 17)
benignus est enim spiritus sapientiæ et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis ejus scrutator est verus et linguæ illius auditor (Liber Sapientiae 1, 6)
si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum (Liber Sapientiae 2, 18)
tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et misericordia disponens omnia (Liber Sapientiae 15, 1)
dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua (Liber Ecclesiasticus 46, 16)
et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim (Liber Ecclesiasticus 46, 21)
audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorræ (Liber Isaiae 1, 10)
principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non judicant et causa viduæ non ingreditur ad eos (Liber Isaiae 1, 23)
et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis (Liber Isaiae 3, 4)
numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria (Liber Isaiae 10, 9)
dixit enim in fortitudine manus meæ feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum deprædatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes (Liber Isaiae 10, 13)
infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum (Liber Isaiae 14, 9)