Fundar 70 Resultados para: Vere

  • et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum (Liber Iudith 8, 21)

  • vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia (Liber Iob 5, 2)

  • vere scio quod ita sit et quod non justificetur homo conpositus Deo (Liber Iob 9, 2)

  • respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi (Liber Iob 33, 27)

  • vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet judicium (Liber Iob 34, 12)

  • vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi (Liber Iob 36, 4)

  • si vere utique justitiam loquimini recta judicate filii hominum (Liber Psalmorum 57, 2)

  • sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cujus rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere hæc ita essent (Liber II Maccabaeorum 3, 9)

  • si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quædam virtus (Liber II Maccabaeorum 3, 38)

  • Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua (Liber II Maccabaeorum 12, 12)

  • illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes (Liber Sapientiae 17, 13)

  • illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus juramentis crediderunt animæquiores essent (Liber Sapientiae 18, 6)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina