Fundar 12722 Resultados para: Ut
erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti (Liber Exodus 12, 13)
habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno (Liber Exodus 12, 14)
vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israël et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase (Liber Exodus 12, 21)
fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane (Liber Exodus 12, 22)
transibit enim Dominus percutiens Ægyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere (Liber Exodus 12, 23)
cumque introjeritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis cærimonias istas (Liber Exodus 12, 25)
dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto percutiens Ægyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit (Liber Exodus 12, 27)
et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron (Liber Exodus 12, 28)
factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio ejus usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere et omne primogenitum jumentorum (Liber Exodus 12, 29)
vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israël ite immolate Domino sicut dicitis (Liber Exodus 12, 31)
oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi (Liber Exodus 12, 32)
feceruntque filii Israël sicut præceperat Moses et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam (Liber Exodus 12, 35)
