Fundar 1073 Resultados para: Usque
et ait hæcine sunt civitates quas dedisti mihi frater et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc (Liber I Regum 9, 13)
horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc (Liber I Regum 9, 21)
fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regiæ et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata hujuscemodi ligna thyina neque visa usque in præsentem diem (Liber I Regum 10, 12)
voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et aufugit in Ægyptum ad Susac regem Ægypti et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis (Liber I Regum 11, 40)
qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me cumque abisset populus (Liber I Regum 12, 5)
recessitque Israël a domo David usque in præsentem diem (Liber I Regum 12, 19)
et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan (Liber I Regum 12, 30)
idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israël et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum (Liber I Regum 14, 10)
hæc autem dicit Dominus Deus Israël hydria farinæ non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terræ (Liber I Regum 17, 14)
qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal exaudi nos et non erat vox nec qui responderet transiliebantque altare quod fecerant (Liber I Regum 18, 26)
qui cum surrexisset comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb (Liber I Regum 19, 8)
dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel (Liber II Regum 2, 2)