Fundar 1073 Resultados para: Usque
et partem montis quæ ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit percussit occidit (Liber Iosue 11, 17)
hii sunt reges quos percusserunt filii Israël et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quæ respicit solitudinem (Liber Iosue 12, 1)
Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Arœr quæ sita est super ripam torrentis Arnon et mediæ partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Jaboc qui est terminus filiorum Ammon (Liber Iosue 12, 2)
et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quæ ducit Bethesimoth et ab australi parte quæ subiacent Asedothphasga (Liber Iosue 12, 3)
terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos (Liber Iosue 12, 4)
hii sunt reges terræ quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cujus pars ascendit in Seir tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël singulis partes suas (Liber Iosue 12, 7)
a fluvio turbido qui inrigat Ægyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quæ in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas (Liber Iosue 13, 3)
ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei (Liber Iosue 13, 4)
omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël veniat ergo in parte hereditatis Israël sicut præcepi tibi (Liber Iosue 13, 6)
ab Arœr quæ sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon (Liber Iosue 13, 9)
et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon (Liber Iosue 13, 10)
et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca (Liber Iosue 13, 11)