Fundar 1032 Resultados para: Uri
habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos (Liber I Paralipomenon 22, 15)
erat autem Jeeth prior Ziza secundus porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt (Liber I Paralipomenon 23, 11)
et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini (Liber I Paralipomenon 23, 28)
Subaël autem filius Gersom filii Mosi præpositus thesauris (Liber I Paralipomenon 26, 24)
ipse Selemith et fratres ejus super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus (Liber I Paralipomenon 26, 26)
filii autem Israël secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et præfecti qui ministrabant regi juxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli præerant (Liber I Paralipomenon 27, 1)
super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus præsidebat Jonathan filius Oziæ (Liber I Paralipomenon 27, 25)
convocavit igitur David omnes principes Israël duces tribuum et præpositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui præerant substantiæ et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem (Liber I Paralipomenon 28, 1)
ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit (Liber I Paralipomenon 28, 17)
altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigæ cherubin extendentium alas et velantium arcam fœderis Domini (Liber I Paralipomenon 28, 18)
tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi (Liber I Paralipomenon 29, 4)
polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israël tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis (Liber I Paralipomenon 29, 6)