Fundar 778 Resultados para: Tuum
numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam (Liber Ieremiae 2, 17)
arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum (Liber Ieremiae 2, 19)
prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti et dixisti desperavi nequaquam faciam adamavi quippe alienos et post eos ambulabo (Liber Ieremiae 2, 25)
nam et ab ista egredieris et manus tuæ erunt super caput tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum (Liber Ieremiae 2, 37)
tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum prævaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus (Liber Ieremiae 3, 13)
lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ (Liber Ieremiae 4, 14)
viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi ista malitia tua quia amara quia tetigit cor tuum (Liber Ieremiae 4, 18)
et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio (Liber Ieremiae 5, 17)
tonde capillum tuum et proice et sume in directum planctum quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui (Liber Ieremiae 7, 29)
non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine (Liber Ieremiae 10, 6)
quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui (Liber Ieremiae 10, 7)
effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Jacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus ejus dissipaverunt (Liber Ieremiae 10, 25)
