Fundar 1573 Resultados para: Tui
adlatæ sunt autem ei litteræ ab Helia propheta in quibus scriptum erat hæc dicit Dominus Deus David patris tui quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui et in viis Asa regis Juda (Liber II Paralipomenon 21, 12)
sed incessisti per iter regum Israël et fornicari fecisti Judam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti (Liber II Paralipomenon 21, 13)
ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo et filiis et uxoribus tuis universaque substantia tua (Liber II Paralipomenon 21, 14)
constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis (Liber II Paralipomenon 23, 10)
constituit autem Jojadæ præpositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis juxta dispositionem David (Liber II Paralipomenon 23, 18)
constituit quoque janitores in portis domus Domini ut non ingrederetur eam inmundus in omni re (Liber II Paralipomenon 23, 19)
et prædicatum est in Juda et Hierusalem ut deferrent singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super omnem Israël in deserto (Liber II Paralipomenon 24, 9)
congregavit igitur Amasias Judam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Juda et Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia juvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum (Liber II Paralipomenon 25, 5)
Amasias vero post cædem Idumeorum et adlatos deos filiorum Seir statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat incensum (Liber II Paralipomenon 25, 14)
omnis autem populus Juda filium ejus Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia (Liber II Paralipomenon 26, 1)
ipse ædificavit Ahilath et restituit eam dicioni Judæ postquam dormivit rex cum patribus suis (Liber II Paralipomenon 26, 2)
præparavit quoque eis Ozias id est cuncto exercitui clypeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad jaciendos lapides (Liber II Paralipomenon 26, 14)