Fundar 1573 Resultados para: Tui
respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et justi sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom (Liber II Samuelis 15, 3)
dixeruntque servi regis ad eum omnia quæcumque præceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui (Liber II Samuelis 15, 15)
si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel (Liber II Samuelis 15, 34)
et dixit rex Sibæ quid sibi volunt hæc responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatæ ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto (Liber II Samuelis 16, 2)
et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei (Liber II Samuelis 16, 3)
reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es (Liber II Samuelis 16, 8)
et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum (Liber II Samuelis 16, 21)
tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas et sic res latuit (Liber II Samuelis 17, 19)
Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jethra de Hiesreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviæ quæ fuit mater Joab (Liber II Samuelis 17, 25)
igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos et centuriones (Liber II Samuelis 18, 1)
sed et si fecissem contra animam meam audacter nequaquam hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso (Liber II Samuelis 18, 13)
diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi (Liber II Samuelis 19, 6)