Mosaico decorativo

Fundar 1573 Resultados para: Tui

  • filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua (Liber Deuteronomii 28, 32)

  • et stupens ad terrorem eorum quæ videbunt oculi tui (Liber Deuteronomii 28, 34)

  • ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi (Liber Deuteronomii 28, 36)

  • olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt (Liber Deuteronomii 28, 40)

  • et venient super te omnes maledictiones istæ et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata ejus et cærimonias quas præcepit tibi (Liber Deuteronomii 28, 45)

  • et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 28, 52)

  • et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus (Liber Deuteronomii 28, 53)

  • ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas (Liber Deuteronomii 28, 55)

  • augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas (Liber Deuteronomii 28, 59)

  • et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra cæli præ multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 28, 62)

  • disperget te Dominus in omnes populos a summitate terræ usque ad terminos ejus et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus (Liber Deuteronomii 28, 64)

  • in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam mærore consumptam (Liber Deuteronomii 28, 65)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina