Fundar 2362 Resultados para: Tribubus Ex Israel
nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israël in Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris interfectæ quomodo tantum scelus perpetratum esset (Liber Iudicum 20, 3)
quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis vestræ quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israël (Liber Iudicum 20, 6)
adestis omnes filii Israël decernite quid facere debeatis (Liber Iudicum 20, 7)
decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël et centum de mille et mille de decem milibus ut conportent exercitui cibaria et possimus pugnantes contra Gabaa Beniamin reddere ei pro scelere quod meretur (Liber Iudicum 20, 10)
convenitque universus Israël ad civitatem quasi unus homo eadem mente unoque consilio (Liber Iudicum 20, 11)
tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt ut moriantur et auferatur malum de Israël qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israël audire mandatum (Liber Iudicum 20, 13)
sed ex cunctis urbibus quæ suæ sortis erant convenerunt in Gabaa ut illis ferrent auxilium et contra universum Israël populum dimicarent (Liber Iudicum 20, 14)
virorum quoque Israël absque filiis Beniamin inventa sunt quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam (Liber Iudicum 20, 17)
statimque filii Israël surgentes mane castrametati sunt juxta Gabaa (Liber Iudicum 20, 19)
egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israël die illo viginti duo milia viros (Liber Iudicum 20, 21)
rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt (Liber Iudicum 20, 22)
cumque filii Israël altero die contra Beniamin ad prœlium processissent (Liber Iudicum 20, 24)