Mosaico decorativo

Fundar 3944 Resultados para: Tri

  • inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare (Liber Iudicum 14, 6)

  • cum igitur cives loci vidissent eum dederunt ei sodales triginta qui essent cum eo (Liber Iudicum 14, 11)

  • quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas (Liber Iudicum 14, 12)

  • sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta sindones et ejusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone problema ut audiamus (Liber Iudicum 14, 13)

  • cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema quod si facere nolueris incendimus et te et domum patris tui an idcirco nos vocastis ad nuptias ut spoliaretis (Liber Iudicum 14, 15)

  • quæ fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens odisti me et non diligis idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere at ille respondit patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero (Liber Iudicum 14, 16)

  • inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui (Liber Iudicum 14, 19)

  • post aliquantum autem temporis cum dies triticeæ messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum ejus solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicens (Liber Iudicum 15, 1)

  • dixeruntque ad eos de tribu Juda cur ascendistis adversum nos qui responderunt ut ligemus Samson venimus et reddamus ei quæ in nos operatus est (Liber Iudicum 15, 10)

  • descenderunt ergo tria milia virorum de Juda ad specum silicis Ætham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut fecerunt mihi feci eis (Liber Iudicum 15, 11)

  • abiit quoque in Gazam et vidit ibi meretricem mulierem ingressusque est ad eam (Liber Iudicum 16, 1)

  • cumque molesta ei esset et per multos dies jugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima ejus et ad mortem usque lassata est (Liber Iudicum 16, 16)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina