Fundar 3944 Resultados para: Tri
et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos juxta verba hæc siquidem homo hic non quærit pacem populi hujus sed malum (Liber Ieremiae 38, 4)
et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas est regem vobis quicquam negare (Liber Ieremiae 38, 5)
præcepit itaque rex Abdemelech Æthiopi dicens tolle tecum hinc triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu antequam moriatur (Liber Ieremiae 38, 10)
dixitque Abdemelech Æthiops ad Hieremiam pone veteres pannos et hæc scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et subter funes fecit ergo Hieremias sic (Liber Ieremiae 38, 12)
ecce ego habito in Masphat ut respondeam præcepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis (Liber Ieremiae 40, 10)
decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismaël noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis (Liber Ieremiae 41, 8)
sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te obœdiemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 42, 6)
et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra (Liber Ieremiae 42, 12)
si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 42, 13)
et adnuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos (Liber Ieremiae 42, 21)
propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent et irent et sacrificarent et colerent deos alienos quos nesciebant et illi et vos et patres vestri (Liber Ieremiae 44, 3)
non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege et in præceptis meis quæ dedi coram vobis et coram patribus vestris (Liber Ieremiae 44, 10)