Mosaico decorativo

Fundar 3944 Resultados para: Tri

  • respondit dies peregrinationis vitæ meæ centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt (Liber Genesis 47, 9)

  • Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo loco terræ solo Ramesses ut præceperat Pharao (Liber Genesis 47, 11)

  • et alebat eos omnemque domum patris sui præbens cibaria singulis (Liber Genesis 47, 12)

  • ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris (Liber Genesis 47, 24)

  • sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro majorum cui respondit Joseph ego faciam quod jussisti (Liber Genesis 47, 30)

  • cumque tulisset eos Joseph de gremio patris adoravit pronus in terram (Liber Genesis 48, 12)

  • et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israël Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum (Liber Genesis 48, 13)

  • qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim junioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat commutans manus (Liber Genesis 48, 14)

  • videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse (Liber Genesis 48, 17)

  • effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum ejus (Liber Genesis 49, 4)

  • Juda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui (Liber Genesis 49, 8)

  • vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens (Liber Genesis 49, 15)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina