Mosaico decorativo

Fundar 3944 Resultados para: Tri

  • prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Josaphat dicens quia habuisti fœdus cum Ochozia percussit Dominus opera tua contritæque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis (Liber II Paralipomenon 20, 37)

  • dormivit autem Josaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Joram filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 21, 1)

  • surrexit ergo Joram super regnum patris sui cumque se confirmasset occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israël (Liber II Paralipomenon 21, 4)

  • triginta duo annorum erat Joram cum regnare cœpisset et octo annis regnavit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 21, 5)

  • adlatæ sunt autem ei litteræ ab Helia propheta in quibus scriptum erat hæc dicit Dominus Deus David patris tui quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui et in viis Asa regis Juda (Liber II Paralipomenon 21, 12)

  • sed incessisti per iter regum Israël et fornicari fecisti Judam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti (Liber II Paralipomenon 21, 13)

  • triginta duum annorum fuit cum regnare cœpisset et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum in civitate David verumtamen non in sepulchro regum (Liber II Paralipomenon 21, 20)

  • filius quadraginta duo annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Otholia filia Amri (Liber II Paralipomenon 22, 2)

  • fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum ejus (Liber II Paralipomenon 22, 4)

  • porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziæ et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum Josabeth autem quæ absconderat eum erat filia regis Joram uxor Jojadæ pontificis soror Ochoziæ et idcirco Otholia non interfecit eum (Liber II Paralipomenon 22, 11)

  • tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et janitorum erit in portis tertia vero pars ad domum regis et tertia in porta quæ appellatur Fundamenti omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini (Liber II Paralipomenon 23, 5)

  • constituit autem Jojadæ præpositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis juxta dispositionem David (Liber II Paralipomenon 23, 18)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina