Fundar 1217 Resultados para: Tibi
hæc dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et custodiam meam custodieris tu quoque judicabis domum meam et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt (Prophetia Zachariae 3, 7)
exulta satis filia Sion jubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinæ (Prophetia Zachariae 9, 9)
convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi (Prophetia Zachariae 9, 12)
et dixit Dominus ad me adhuc sume tibi vasa pastoris stulti (Prophetia Zachariae 11, 15)
qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph dicens surge et accipe puerum et matrem ejus et fuge in Ægyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)
et dixit illi hæc tibi omnia dabo si cadens adoraveris me (Evangelium secundum Matthaeum 4, 9)
amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem (Evangelium secundum Matthaeum 5, 26)
quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam (Evangelium secundum Matthaeum 5, 29)
et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam (Evangelium secundum Matthaeum 5, 30)
ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi (Evangelium secundum Matthaeum 6, 4)
tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi (Evangelium secundum Matthaeum 6, 6)
ne videaris hominibus jejunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi (Evangelium secundum Matthaeum 6, 18)
