Fundar 1217 Resultados para: Tibi
quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemus (Liber Ieremiae 42, 20)
et tu quæris tibi grandia noli quærere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris (Liber Ieremiae 45, 5)
ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Ægypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi (Liber Ieremiae 46, 11)
vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Ægypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis (Liber Ieremiae 46, 19)
et tu noli timere serve meus Jacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas ejeci te te vero non consumam sed castigabo te in judicio nec quasi innocenti parcam tibi (Liber Ieremiae 46, 28)
fuit enim in derisum tibi Israël quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es captivus duceris (Liber Ieremiae 48, 27)
de planctu Jazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuæ transierunt mare usque ad mare Jazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam prædo inruit (Liber Ieremiae 48, 32)
væ tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem (Liber Ieremiae 48, 46)
super terram dominantium ascende et super habitatores ejus visita dissipa et interfice quæ post eos sunt ait Dominus et fac juxta omnia quæ præcepi tibi (Liber Ieremiae 50, 21)
NUN prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad pænitentiam provocarent viderunt autem tibi adsumptiones falsas et ejectiones (Lamentationes 2, 14)
SADE clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion deduc quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui (Lamentationes 2, 18)
SAMECH opposuisti nubem tibi ne transeat oratio (Lamentationes 3, 44)
