Mosaico decorativo

Fundar 1217 Resultados para: Tibi

  • ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israël gladio perforari præcipiam latera tua (Liber Iudith 13, 28)

  • tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuæ (Liber Iudith 16, 17)

  • et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum quam præteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quæ melior illa est accipiat (Liber Esther 1, 19)

  • si tibi placet decerne ut pereat et decem milia talentorum adpendam arcariis gazæ tuæ (Liber Esther 3, 9)

  • dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit de populo age quod tibi placet (Liber Esther 3, 11)

  • dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quæ est petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi (Liber Esther 5, 3)

  • dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis (Liber Esther 5, 6)

  • dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino incaluerat quæ est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabis (Liber Esther 7, 2)

  • ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro (Liber Esther 7, 3)

  • sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet nisi in facie tua benedixerit tibi (Liber Iob 1, 11)

  • et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 15)

  • cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e cælo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 16)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina