Mosaico decorativo

Fundar 2039 Resultados para: Testimonium Domini

  • abiit ergo et fecit juxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra Jordanem (Liber I Regum 17, 5)

  • factus est igitur sermo Domini ad eum dicens (Liber I Regum 17, 8)

  • hydria farinæ non defecit et lecythus olei non est inminutus juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliæ (Liber I Regum 17, 16)

  • dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est (Liber I Regum 17, 24)

  • post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terræ (Liber I Regum 18, 1)

  • nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua (Liber I Regum 18, 4)

  • cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua (Liber I Regum 18, 12)

  • numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de prophetis Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua (Liber I Regum 18, 13)

  • et ille ait non turbavi Israël sed tu et domus patris tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim (Liber I Regum 18, 18)

  • et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta Domini solus prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt (Liber I Regum 18, 22)

  • invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait optima propositio (Liber I Regum 18, 24)

  • dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se populo curavit altare Domini quod destructum fuerat (Liber I Regum 18, 30)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina