Fundar 2039 Resultados para: Testimonium Domini
respondit eis Jesus loquor vobis et non creditis opera quæ ego facio in nomine Patris mei hæc testimonium perhibent de me (Evangelium secundum Ioannem 10, 25)
acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israël (Evangelium secundum Ioannem 12, 13)
testimonium ergo perhibebat turba quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis (Evangelium secundum Ioannem 12, 17)
ut sermo Esajæ prophetæ impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est (Evangelium secundum Ioannem 12, 38)
cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me (Evangelium secundum Ioannem 15, 26)
et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis (Evangelium secundum Ioannem 15, 27)
respondit ei Jesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me cædis (Evangelium secundum Ioannem 18, 23)
dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Jesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)
et qui vidit testimonium perhibuit et verum est ejus testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis (Evangelium secundum Ioannem 19, 35)
hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit hæc et scimus quia verum est testimonium ejus (Evangelium secundum Ioannem 21, 24)
sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus (Actus Apostolorum 2, 20)
et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit (Actus Apostolorum 2, 21)