Fundar 1271 Resultados para: Terra Sancta
sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino (Liber Iosue 24, 15)
Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Ægypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus (Liber Iosue 24, 17)
ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum (Liber Iudicum 2, 12)
quievitque terra quadraginta annis et mortuus est Othonihel filius Cenez (Liber Iudicum 3, 11)
expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum jacentem in terra mortuum (Liber Iudicum 3, 25)
humiliatusque est Moab die illo sub manu Israël et quievit terra octoginta annis (Liber Iudicum 3, 30)
Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est cælique ac nubes stillaverunt aquis (Liber Iudicum 5, 4)
quievitque terra per quadraginta annos (Liber Iudicum 5, 32)
et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam (Liber Iudicum 6, 10)
ponam vellus hoc lanæ in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israël (Liber Iudicum 6, 37)
dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quærens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens (Liber Iudicum 6, 39)
fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra (Liber Iudicum 6, 40)