Fundar 1188 Resultados para: Terra Distributio
invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastæ solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui (Liber Deuteronomii 32, 10)
quia non in cassum præcepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quæ facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Jordane transmisso ingredimini possidendam (Liber Deuteronomii 32, 47)
ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israël obtinendam et morere in monte (Liber Deuteronomii 32, 49)
Joseph quoque ait de benedictione Domini terra ejus de pomis cæli et rore atque abysso subiacente (Liber Deuteronomii 33, 13)
habitabit Israël confidenter et solus oculus Jacob in terra frumenti et vini cælique caligabunt rore (Liber Deuteronomii 33, 28)
dixitque Dominus ad eum hæc est terra pro qua juravi Abraham Isaac et Jacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam (Liber Deuteronomii 34, 4)
mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab jubente Domino (Liber Deuteronomii 34, 5)
in omnibus signis atque portentis quæ misit per eum ut faceret in terra Ægypti Pharaoni et omnibus servis ejus universæque terræ illius (Liber Deuteronomii 34, 11)
a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Eufraten omnis terra Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester (Liber Iosue 1, 4)
uxores vestræ et filii ac jumenta manebunt in terra quam tradidit vobis Moses trans Jordanem vos autem transite armati ante fratres vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis (Liber Iosue 1, 14)
et hæc audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deorsum (Liber Iosue 2, 11)
fuit ergo Dominus cum Josue et nomen ejus in omni terra vulgatum est (Liber Iosue 6, 27)
