Mosaico decorativo

Fundar 288 Resultados para: Templum Salomon

  • magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ divitiis et gloria (Liber II Paralipomenon 9, 22)

  • habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 9, 25)

  • regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta annis (Liber II Paralipomenon 9, 30)

  • recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon (Liber II Paralipomenon 12, 9)

  • Levitæ autem circumdent regem habentes singuli arma sua et si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur sintque cum rege et intrante et egrediente (Liber II Paralipomenon 23, 7)

  • quod cum audisset Otholia vocem scilicet currentium atque laudantium regem ingressa est ad populum in templum Domini (Liber II Paralipomenon 23, 12)

  • et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Judam et Hierusalem propter hoc peccatum (Liber II Paralipomenon 24, 18)

  • sed cum roboratus esset elevatum est cor ejus in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis (Liber II Paralipomenon 26, 16)

  • fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat (Liber II Paralipomenon 27, 2)

  • sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitæ et asportaverunt ad torrentem Cedron foras (Liber II Paralipomenon 29, 16)

  • cœperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis ejusdem quod cœperant impleverunt (Liber II Paralipomenon 29, 17)

  • exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus juxta divisiones suas (Liber II Paralipomenon 31, 16)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina