Mosaico decorativo

Fundar 917 Resultados para: Templum Hierusalem

  • libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 17)

  • vasa quoque quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui trade in conspectu Dei Hierusalem (Liber Esdrae 7, 19)

  • benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quæ est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 27)

  • vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israël in Hierusalem et thesaurum domus Domini (Liber Esdrae 8, 29)

  • susceperunt autem sacerdotes et Levitæ pondus argenti et auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri (Liber Esdrae 8, 30)

  • promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis primi ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via (Liber Esdrae 8, 31)

  • et venimus Hierusalem et mansimus ibi diebus tribus (Liber Esdrae 8, 32)

  • quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines ejus et daret nobis sepem in Juda et in Hierusalem (Liber Esdrae 9, 9)

  • sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et jacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu (Liber Esdrae 10, 1)

  • et missa est vox in Juda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem (Liber Esdrae 10, 7)

  • convenerunt igitur omnes viri Juda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis (Liber Esdrae 10, 9)

  • et venit Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Juda et interrogavi eos de Judæis qui remanserant et supererant de captivitate et de Hierusalem (Liber Nehemiae 1, 2)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina