Mosaico decorativo

Fundar 917 Resultados para: Templum Hierusalem

  • sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël ponam nomen meum in sempiternum (Liber II Paralipomenon 33, 7)

  • igitur Manasses seduxit Judam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Paralipomenon 33, 9)

  • deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem ejus reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus (Liber II Paralipomenon 33, 13)

  • et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et projecit omnia extra urbem (Liber II Paralipomenon 33, 15)

  • viginti duo annorum erat Amon cum regnare cœpisset et duobus annis regnavit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 33, 21)

  • octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset et triginta et uno annis regnavit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 34, 1)

  • octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer cœpit quærere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam cœperat mundavit Judam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus (Liber II Paralipomenon 34, 3)

  • ossa præterea sacerdotum conbusit in altaribus idolorum mundavitque Judam et Hierusalem (Liber II Paralipomenon 34, 5)

  • cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israël reversus est Hierusalem (Liber II Paralipomenon 34, 7)

  • qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam quæ inlata fuerat in domum Domini et quam congregaverant Levitæ janitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israël ab omni quoque Juda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem (Liber II Paralipomenon 34, 9)

  • tradiderunt in manibus eorum qui præerant operariis in domo Domini ut instaurarent templum et infirma quæque sarcirent (Liber II Paralipomenon 34, 10)

  • cumque efferrent pecuniam quæ inlata fuerat in templum Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Mosi (Liber II Paralipomenon 34, 14)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina