Fundar 857 Resultados para: Suum
quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigæ ejus reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis (Liber Isaiae 66, 15)
quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros ejus in circuitu et super universas urbes Juda (Liber Ieremiae 1, 15)
sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic contempsit me domus Israël dicit Dominus (Liber Ieremiae 3, 20)
adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat pænitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in prœlio (Liber Ieremiae 8, 6)
milvus in cælo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit judicium Domini (Liber Ieremiae 8, 7)
et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ut inique agerent laboraverunt (Liber Ieremiae 9, 5)
et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Hierusalem præ fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiæ eorum et effundam super eos malum suum (Liber Ieremiae 14, 16)
hæc dicit Dominus maledictus homo qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a Domino recedit cor ejus (Liber Ieremiae 17, 5)
ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum omnis qui præterit per eam obstupescet et movebit caput suum (Liber Ieremiae 18, 16)
væ qui ædificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in judicio amicum suum opprimet frustra et mercedem ejus non reddet ei (Liber Ieremiae 22, 13)
judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus (Liber Ieremiae 22, 16)
qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum quæ narrant unusquisque ad proximum suum sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal (Liber Ieremiae 23, 27)