Fundar 857 Resultados para: Suum
crevit autem puer et cum esset quædam dies et egressus isset ad patrem suum ad messores (Liber II Regum 4, 18)
vocavit virum suum et ait mitte mecum obsecro unum de pueris et asinam ut excurram usque ad hominem Dei et revertar (Liber II Regum 4, 22)
profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli cumque vidisset eam vir Dei de contra ait ad Giezi puerum suum ecce Sunamitis illa (Liber II Regum 4, 25)
et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os ejus et oculos suos super oculos ejus et manus suas super manus ejus et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri (Liber II Regum 4, 34)
venit illa et corruit ad pedes ejus et adoravit super terram tulitque filium suum et egressa est (Liber II Regum 4, 37)
et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocyntidas agri et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti nesciebat enim quid esset (Liber II Regum 4, 39)
Naaman princeps militiæ regis Syriæ erat vir magnus apud dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ erat autem vir fortis et dives sed leprosus (Liber II Regum 5, 1)
ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens sic et sic locuta est puella de terra Israël (Liber II Regum 5, 4)
at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum (Liber II Regum 6, 22)
adpositaque est eis ciborum magna præparatio et comederunt et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra non venerunt latrones Syriæ in terram Israël (Liber II Regum 6, 23)
factum est autem post hæc congregavit Benadad rex Syriæ universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam (Liber II Regum 6, 24)
coximus ergo filium meum et comedimus dixique ei die altera da filium tuum ut comedamus eum quæ abscondit filium suum (Liber II Regum 6, 29)