Mosaico decorativo

Fundar 3022 Resultados para: Sun

  • et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua lætantes et alacri corde super omnibus bonis quæ fecerat Dominus David servo suo et Israël populo suo (Liber I Regum 8, 66)

  • et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc (Liber I Regum 9, 9)

  • et ait hæcine sunt civitates quas dedisti mihi frater et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc (Liber I Regum 9, 13)

  • universum populum qui remanserat de Amorreis et Hettheis et Ferezeis et Eveis et Jebuseis qui non sunt de filiis Israël (Liber I Regum 9, 20)

  • dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni (Liber I Regum 10, 10)

  • fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regiæ et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata hujuscemodi ligna thyina neque visa usque in præsentem diem (Liber I Regum 10, 12)

  • congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Hierusalem (Liber I Regum 10, 26)

  • reliquum autem verborum Salomonis et omnia quæ fecit et sapientia ejus ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis (Liber I Regum 11, 41)

  • dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta anni sunt (Liber I Regum 11, 42)

  • miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis multitudo Israël et locuti sunt ad Roboam dicentes (Liber I Regum 12, 3)

  • et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit jugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris mei (Liber I Regum 12, 10)

  • hæc dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israël revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis præceperat Dominus (Liber I Regum 12, 24)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina