Fundar 3022 Resultados para: Sun
non enim sicut vos æstimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia (Actus Apostolorum 2, 15)
his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres (Actus Apostolorum 2, 37)
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster (Actus Apostolorum 2, 39)
qui ergo receperunt sermonem ejus baptizati sunt et adpositæ sunt in illa die animæ circiter tria milia (Actus Apostolorum 2, 41)
et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ (Actus Apostolorum 3, 7)
cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi (Actus Apostolorum 3, 10)
et omnes prophetæ a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos (Actus Apostolorum 3, 24)
qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt (Actus Apostolorum 4, 24)
qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania (Actus Apostolorum 4, 25)
et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Actus Apostolorum 4, 31)
exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quæ est heresis Sadducæorum repleti sunt zelo (Actus Apostolorum 5, 17)
adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum (Actus Apostolorum 5, 25)