Fundar 3022 Resultados para: Sun
qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum et postes suos juxta postes meos et murus erat inter me et eos et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod consumpsi eos in ira mea (Prophetia Ezechielis 43, 8)
et dixit ad me fili hominis hæc dicit Dominus Deus hii sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum ut offeratur super illud holocaustum et effundatur sanguis (Prophetia Ezechielis 43, 18)
et dabis sacerdotibus Levitis qui sunt de semine Sadoc qui accedunt ad me ait Dominus Deus ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato (Prophetia Ezechielis 43, 19)
pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam (Prophetia Ezechielis 44, 12)
et hæc sunt primitiæ quas tolletis sextam partem œphi de choro frumenti et sextam partem œphi de choro hordei (Prophetia Ezechielis 45, 13)
septimo mense quintadecima die mensis in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo (Prophetia Ezechielis 45, 25)
et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec transferentur primitiæ terræ quia sanctificatæ sunt Domino (Prophetia Ezechielis 48, 14)
quinque milia autem quæ supersunt in latitudine per viginti quinque milia profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana et erit civitas in medio ejus (Prophetia Ezechielis 48, 15)
Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias et steterunt in conspectu Regis. (Prophetia Danielis 1, 19)
et locutus ait Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum quia sapientia et fortitudo eius sunt. (Prophetia Danielis 2, 20)
Sed est Deus in caëlo revelans mysteria, qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt (Prophetia Danielis 2, 28)
Tu rex cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt. (Prophetia Danielis 2, 29)