Fundar 3022 Resultados para: Sun
quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quæ ponet terram ejus in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt (Liber Ieremiae 50, 3)
grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui (Liber Ieremiae 50, 6)
clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta ejus destructi sunt muri ejus quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei (Liber Ieremiae 50, 15)
super terram dominantium ascende et super habitatores ejus visita dissipa et interfice quæ post eos sunt ait Dominus et fac juxta omnia quæ præcepi tibi (Liber Ieremiae 50, 21)
arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad prœlium contra te filia Babylon (Liber Ieremiae 50, 42)
audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutæ sunt manus ejus angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem (Liber Ieremiae 50, 43)
calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino ejus biberunt gentes et ideo commotæ sunt (Liber Ieremiae 51, 7)
vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suæ peribunt (Liber Ieremiae 51, 18)
cessaverunt fortes Babylonis a prœlio habitaverunt in præsidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula ejus contriti sunt vectes ejus (Liber Ieremiae 51, 30)
et vada præoccupata sunt et paludes incensæ sunt igni et viri bellatores conturbati sunt (Liber Ieremiae 51, 32)
factæ sunt civitates ejus in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis (Liber Ieremiae 51, 43)
et laudabunt super Babylonem cæli et terra et omnia quæ in eis sunt quia ab aquilone venient ei prædones ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 48)