Fundar 3022 Resultados para: Sun
adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quæ necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet (Liber Isaiae 46, 10)
ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammæ non sunt prunæ quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum (Liber Isaiae 47, 14)
sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras negotiatores tui ab adulescentia tua unusquisque in via sua erraverunt non est qui salvet te (Liber Isaiae 47, 15)
de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israël constabiliti sunt Dominus exercituum nomen ejus (Liber Isaiae 48, 2)
nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea (Liber Isaiae 48, 7)
ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum (Liber Isaiae 49, 9)
leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa (Liber Isaiae 49, 18)
et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et lætitia sempiterna super capita eorum gaudium et lætitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus (Liber Isaiae 51, 11)
duo sunt quæ occurrerunt tibi quis contristabitur super te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te (Liber Isaiae 51, 19)
filii tui projecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui (Liber Isaiae 51, 20)
iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt (Liber Isaiae 52, 15)
quia sicut exaltantur cæli a terra sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris et cogitationes meæ a cogitationibus vestris (Liber Isaiae 55, 9)