Fundar 3022 Resultados para: Sun
post multum temporis mortuus est rex Ægypti et ingemescentes filii Israël propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus (Liber Exodus 2, 23)
cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Ægypto et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus (Liber Exodus 3, 7)
dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Ægyptum mortui sunt omnes qui quærebant animam tuam (Liber Exodus 4, 19)
post hæc ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni hæc dicit Dominus Deus Israël dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto (Liber Exodus 5, 1)
flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie (Liber Exodus 5, 14)
veneruntque præpositi filiorum Israël et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos (Liber Exodus 5, 15)
isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Æsrom et Charmi (Liber Exodus 6, 14)
filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hæ sunt cognationes Coritarum (Liber Exodus 6, 24)
at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quæ peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas (Liber Exodus 6, 25)
hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Ægypti ut educant filios Israël de Ægypto iste Moses et Aaron (Liber Exodus 6, 27)
erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem (Liber Exodus 7, 7)
projeceruntque singuli virgas suas quæ versæ sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum (Liber Exodus 7, 12)
