Fundar 3176 Resultados para: Sum
si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum (Liber Numeri 10, 9)
cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum (Liber Numeri 10, 30)
non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est (Liber Numeri 11, 14)
sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Ægypto (Liber Numeri 11, 20)
et ait Moses sescenta milia peditum hujus populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro (Liber Numeri 11, 21)
mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israël singulos de singulis tribubus ex principibus (Liber Numeri 13, 3)
nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terræ hujus quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne præsidium Dominus nobiscum est nolite metuere (Liber Numeri 14, 9)
feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam hæc est (Liber Numeri 14, 12)
filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto (Liber Numeri 14, 33)
quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimæ quæ consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur (Liber Numeri 14, 35)
et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus (Liber Numeri 14, 40)
et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo (Liber Numeri 15, 25)
