Fundar 3176 Resultados para: Sum
responderunt ei semen Abrahæ sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis (Evangelium secundum Ioannem 8, 33)
nunc autem quæritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit (Evangelium secundum Ioannem 8, 40)
vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum (Evangelium secundum Ioannem 8, 41)
numquid tu major es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetæ mortui sunt quem te ipsum facis (Evangelium secundum Ioannem 8, 53)
respondit Jesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est (Evangelium secundum Ioannem 8, 54)
dixit eis Jesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum (Evangelium secundum Ioannem 8, 58)
quamdiu in mundo sum lux sum mundi (Evangelium secundum Ioannem 9, 5)
alii autem nequaquam sed similis est ejus ille dicebat quia ego sum (Evangelium secundum Ioannem 9, 9)
quomodo autem nunc videat nescimus aut quis ejus aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate ætatem habet ipse de se loquatur (Evangelium secundum Ioannem 9, 21)
propterea parentes ejus dixerunt quia ætatem habet ipsum interrogate (Evangelium secundum Ioannem 9, 23)
vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est (Evangelium secundum Ioannem 9, 24)
maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus (Evangelium secundum Ioannem 9, 28)