Fundar 3176 Resultados para: Sum
Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. (Prophetia Danielis 13, 49)
Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, (Prophetia Danielis 13, 61)
et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. (Prophetia Danielis 14, 11)
Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam. (Prophetia Danielis 14, 20)
Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et congregati adversum regem, dixerunt Iudæus factus est rex Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. (Prophetia Danielis 14, 27)
principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino (Prophetia Osee 1, 2)
idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quæ operiebant ignominiam ejus (Prophetia Osee 2, 9)
et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus (Prophetia Osee 2, 13)
audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israël et domus regis auscultate quia vobis judicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor (Prophetia Osee 5, 1)
facti sunt principes Juda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam (Prophetia Osee 5, 10)
divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum (Prophetia Osee 10, 2)
cœpit gladius in civitatibus ejus et consumet electos ejus et comedet capita eorum (Prophetia Osee 11, 6)