Fundar 3176 Resultados para: Sum
abscisum est cornu Moab et brachium ejus contritum est ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 25)
inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse (Liber Ieremiae 48, 26)
fuit enim in derisum tibi Israël quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es captivus duceris (Liber Ieremiae 48, 27)
relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis (Liber Ieremiae 48, 28)
omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium (Liber Ieremiae 48, 37)
quomodo victa est et ululaverunt quomodo dejecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo (Liber Ieremiae 48, 39)
quia per memet ipsum juravi dicit Dominus quod in solitudinem et in obprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas (Liber Ieremiae 49, 13)
fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes (Liber Ieremiae 49, 30)
hæc dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum Ælam summam fortitudinem eorum (Liber Ieremiae 49, 35)
et pavere faciam Ælam coram inimicis suis et in conspectu quærentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos (Liber Ieremiae 49, 37)
quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et præparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua (Liber Ieremiae 50, 9)
adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum juxta omnia quæ fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israël (Liber Ieremiae 50, 29)