Fundar 3176 Resultados para: Sum
defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiæ enim eorum non sunt consumptæ (Liber Ieremiae 6, 29)
et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas (Liber Ieremiae 7, 10)
ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit Dominus (Liber Ieremiae 7, 11)
et nunc quia fecistis omnia opera hæc dicit Dominus et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis et vocavi vos et non respondistis (Liber Ieremiae 7, 13)
et proiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros universum semen Ephraim (Liber Ieremiae 7, 15)
tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumas pro eis laudem et orationem et non obsistas mihi quia non exaudiam te (Liber Ieremiae 7, 16)
quia non sum locutus cum patribus vestris et non præcepi eis in die qua eduxi eos de terra Ægypti de verbo holocaustomatum et victimarum (Liber Ieremiae 7, 22)
et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt in voluntatibus et pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante (Liber Ieremiae 7, 24)
tonde capillum tuum et proice et sume in directum planctum quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui (Liber Ieremiae 7, 29)
adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat pænitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in prœlio (Liber Ieremiae 8, 6)
quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum (Liber Ieremiae 8, 8)
transiit messis finita est æstas et nos salvati non sumus (Liber Ieremiae 8, 20)