Fundar 3176 Resultados para: Sum
et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda et adtereret eam (Liber I Maccabaeorum 13, 1)
horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël et relictus sum ego solus (Liber I Maccabaeorum 13, 4)
et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis (Liber I Maccabaeorum 13, 5)
et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro (Liber I Maccabaeorum 13, 10)
et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum jussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israël populum dicentem (Liber I Maccabaeorum 13, 17)
rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Judæorum salutem (Liber I Maccabaeorum 13, 36)
coronam auream et bæn quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus (Liber I Maccabaeorum 13, 37)
ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus et ipse obtineret regionem et civitates in ea (Liber I Maccabaeorum 14, 17)
legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore ac lætitia et gavisi sumus in introitu eorum (Liber I Maccabaeorum 14, 21)
et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium (Liber I Maccabaeorum 14, 38)
et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt esse eum ducem suum et summum sacerdotem in æternum donec surgat propheta fidelis (Liber I Maccabaeorum 14, 41)
et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Judæorum et sacerdotum et præesset omnibus (Liber I Maccabaeorum 14, 47)