Fundar 3176 Resultados para: Sum
incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua (Liber Psalmorum 118, 19)
etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis (Liber Psalmorum 118, 23)
viam veritatis elegi judicia tua non sum oblitus (Liber Psalmorum 118, 30)
amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia judicia tua jucunda (Liber Psalmorum 118, 39)
memor fui judiciorum tuorum a sæculo Domine et consolatus sum (Liber Psalmorum 118, 52)
deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum (Liber Psalmorum 118, 58)
paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua (Liber Psalmorum 118, 60)
funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus (Liber Psalmorum 118, 61)
particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua (Liber Psalmorum 118, 63)
coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum (Liber Psalmorum 118, 70)
quia factus sum sicut uter in pruina justificationes tuas non sum oblitus (Liber Psalmorum 118, 83)
paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua (Liber Psalmorum 118, 87)