Mosaico decorativo

Fundar 772 Resultados para: Suam

  • nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in eam exterminati sunt prœliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam (Liber Iudith 5, 22)

  • tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam (Liber Iudith 6, 19)

  • filii autem Israël ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum (Liber Iudith 7, 4)

  • ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos pone custodes fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem montibus positam superari non posse (Liber Iudith 7, 9)

  • forsitan enim indignationem suam abscidet et dat gloriam nomini suo (Liber Iudith 7, 24)

  • instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit æstus super caput ejus et mortuus est in Bethuliam civitatem suam et sepultus est illic cum patribus suis (Liber Iudith 8, 3)

  • dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate gloriemur (Liber Iudith 8, 17)

  • vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium et exuit se vestimentis viduitatis suæ (Liber Iudith 10, 2)

  • et introjens munda manebat in tabernaculum usque dum acciperet escam suam in vesperam (Liber Iudith 12, 9)

  • et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillæ suæ et jussit ut mitteret illud in peram suam (Liber Iudith 13, 11)

  • et exierunt duæ secundum consuetudinem suam quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis (Liber Iudith 13, 12)

  • et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam promisit domui Israël et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte (Liber Iudith 13, 18)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina