Fundar 159 Resultados para: Spiritu

  • qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania (Actus Apostolorum 4, 25)

  • et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Actus Apostolorum 4, 31)

  • considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus (Actus Apostolorum 6, 3)

  • et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum (Actus Apostolorum 6, 5)

  • cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in cælum vidit gloriam Dei et Jesum stantem a dextris Dei et ait ecce video cælos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei (Actus Apostolorum 7, 55)

  • et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Jesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto (Actus Apostolorum 9, 17)

  • Jesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo (Actus Apostolorum 10, 38)

  • recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Johannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto (Actus Apostolorum 11, 16)

  • quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino (Actus Apostolorum 11, 24)

  • et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum (Actus Apostolorum 13, 4)

  • Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum (Actus Apostolorum 13, 9)

  • discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto (Actus Apostolorum 13, 52)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina